0 avis
Petri Lombardi episcopi Parisiensis Sententiarum Libri IIII. Quibus author ille in divinis scripturis exercitatissimus, uniuersæ theologiæ summam ex orthodoxorum Patrum decretis atque sententiis mirabili compendio & arte complexus est : ut jure optimo magister sententiarum meruerit cognominari. Per Joannem Aleaume, Parisiensis theologiæ professorem, pristino suo nitori nunc primùm verè restituti : & indicibus ac numeris authorum libros & capita monstrantibus, quàm fidelissimum absoluti. Singulis libris titulos, quibus capita distinguuntur, præposuimus, ex authoris sententia : ut quod quæritur, faciliùs occurat. Ad calcem operis subiiciuntur articuli erronei, Parisiis jam olim damnati, atque ab eorum assertoribus recantati : adiectis nonnullis ipsius magistri, in quibus communiter non approbatur. Postremò, index copiosus in singulos libros, materias insigniores ordine literario continens.
Livre